Latin Poetry Podcast


Download horace-odes-130.mp3
O Venus, regina Cnidi Paphique,

sperne dilectam Cypron et vocantis

ture te multo Glycerae decoram

   transfer in aedem

fervidus tecum puer et solutis

Gratiae zonis properentque Nymphae

et parum comis sine te Iuventas

   Mercuriusque

Download avienus-phaenomena.mp3

Carminis inceptor mihi Jupiter; auspice terras

linquo Iove; excelsam reserat dux Iupiter aethram

imus in astra Iovis monitu; Iovis omine caelum,

et Iovis imperio mortalibus aethera pando.

Hic statio, hic sedes primi patris; iste paterni   5

principium motus, vis fulminis iste corusci,

vita elementorum, mundi calor, aetheris ignis,

astrorumque vigor, perpes substantia lucis,

et numerus celsi modulaminis; hic tener aer,

materiaeque gravis concretio; sucus ab alto    10

corporibus caelo; cunctarum alimonia rerum;

flos et flamma animae, qui discurrente meatu

molis primigenae penetralia dura resolvens

implevit largo venas operatus amore,

ordinis ut proprii foedus daret; iste calorem,   15

quo digesta capax solidaret semina mundus,

inseruit. rite hunc primum, medium, atque supremum

vox secreta canit sibi; nam permixtus utrimque,

actor agendorum, propriique patrator amoris,

et mundi vere pastor sacer. Hic chaos altum    20

lumine perrumpit; tenebrarum hic vincula primus

solvit, et ipse parens rerum fluitantia fixit.

……

Hoc duce per tumidi ferimur freta gurgitis; isto  41

praeceptore solum gravibus versamus aratris;

iste modum statuit signis; hic rebus honorem

infundit; tenebris hic interlabitur aethrae,

viscera et aethereos animans genitabilis artus.   45 

A bit more info. on Avienus is here. The text I used was that of Despois and Saviot (Paris: Panckoucke, 1843), available here through Google books.

Download xanthius-the-notarius.mp3

Hoc carmen, haec ara, hic cinisrelief detail, man writing on tablets; third century CE

pueri sepulcrum est Xantiae,

qui morte acerba raptus est,

iam doctus in compendia

tot literarum et nominum

notare currenti stilo

quod lingua currens diceret.

iam nemo superaret legens,

iam voce erili coeperat

ad omne dictatum volans

aurem vocari at proximam.

heu morte propera concidit

arcana qui solus sui

sciturus domini fuit.

note: the slight spelling irregularities in the Latin are present in the original inscription, which was found at Cologne: CLE 219 = CIL 13.8355 = ILS 7756 = Courtney, Musa Lapidaria 131. In my discussion I refer to Quintilian, The Orator’s Education 10.3.18 ff., and to William Fitzgerald, Slavery and the Roman Literary Imagination (Cambridge: Cambridge University Press), pp. 14-15.The image is a detail of so-called “circus monument” from Neumagen; relief as a whole depicts a commercial scene, probably selling of goods and keeping accounts (3rd c. AD; Trier, Landesmuseum. photo: Barbara McManus, 1988)

Next Page »