Entries from August 2006

Tuesday, August 29th, 2006

Arms and the man (Vergil, Aeneid 1.1-11)

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, […]

Tuesday, August 29th, 2006

Anything can happen (Horace, Odes 1.34)

Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum uela dare atque iterare cursus cogor relictos: namque Diespiter igni corusco nubila diuidens plerumque, per purum tonantis egit equos uolucremque currum, quo bruta tellus et uaga flumina, quo Styx et inuisi horrida Taenari sedes Atlanteusque finis concutitur. Valet ima summis mutare et insignem […]

Tuesday, August 15th, 2006

Death of a virgin martyr (Prudentius, Peristephanon 14.67ff.)

Vt uidit Agnes stare trucem uirum mucrone nudo, laetior haec ait: `exulto, talis quod potius uenit, uaesanus, atrox, turbidus, armiger, quam si ueniret languidus ac tener mollisque efybus tinctus aromate, qui me pudoris funere perderet. Hic, hic amator iam, fateor, placet; ibo inruentis gressibus obuiam nec demorabor uota calentia: ferrum in papillas omne recepero pectusque […]

Tuesday, August 15th, 2006

Epitaph for a girl (CLE 397)

Rapta sinu matris iacet hic miserabilis infans ante novem plenos lunae quam viveret orbes. hanc pater et mater maesti flevere iacentem parvaque marmoreo clauserunt membra sepulchro. Subscribe with iTunes

Tuesday, August 15th, 2006

Sulpicia in love (Sulpicia 5 = [Tib.] 4.11)

Sulpicia 4.11 Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, quod mea nunc vexat corpora fessa calor? A ego non aliter tristes evincere morbos optarim, quam te si quoque velle putem. At mihi quid prosit morbos evincere, si tu nostra potes lento pectore ferre mala? Subscribe with iTunes

Tuesday, August 15th, 2006

A night of terror (Vergil, Aeneid 3.575-587)

Aen.3.575-587 interdum scopulos auulsaque uiscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo. fama est Enceladi semustum fulmine corpus urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam exspirare caminis, et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo. noctem illam tecti siluis immania monstra perferimus, […]