Entries from September 2006

Thursday, September 28th, 2006

Andragoras' fatal dream (Martial 6.53)

[Audio clip: view full post to listen] Lotus nobiscum est, hilaris cenauit, et idem inuentus mane est mortuus Andragoras. Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris? in somnis medicum uiderat Hermocraten. Subscribe with iTunes

Thursday, September 21st, 2006

A Dilemma (Propertius 3.16)

[Audio clip: view full post to listen] Nox media, et dominae mihi venit epistula nostrae: Tibure me missa iussit adesse mora, candida qua geminas ostendunt culmina turres, et cadit in patulos nympha Aniena lacus. quid faciam? obductis committam mene tenebris ut timeam audacis in mea membra manus? at si distulero haec nostro mandata timore, nocturno […]

Tuesday, September 12th, 2006

Marius enters Rome (87 BC) (Lucan 2.99-114)

[Audio clip: view full post to listen] quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor corripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit! nobilitas cum plebe perit, lateque uagatus ensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum. stat cruor in templis multaque rubentia caede lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas: non senis extremum piguit uergentibus annis praecepisse […]

Friday, September 1st, 2006

Quintia and Lesbia (Catullus 86)

[Audio clip: view full post to listen] QVINTIA formosa est multis. mihi candida, longa, recta est: haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego: nam nulla uenustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, tum omnibus una omnis surripuit Veneres. Subscribe with iTunes