Entries from November 2008

Thursday, November 13th, 2008

The Temple of Janus (Ovid, Fasti 1.257-276)

‘cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,      hic ubi iuncta foris templa duobus habes?’ ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,      protinus Oebalii rettulit arma Tati, utque levis custos, armillis capta, Sabinos      ad summae tacitos duxerit arcis iter. ‘inde, velut nunc est, per quem descenditis’, inquit      ‘arduus in valles per fora clivus erat. […]

Thursday, November 6th, 2008

Dining well (Catullus 13)

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di fauent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et uino et sale et omnibus cachinnis. haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, cenabis bene; nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suauius elegantiusue est: […]