Thursday, November 13th, 2008...12:44 pmfrancese

The Temple of Janus (Ovid, Fasti 1.257-276)

Jump to Comments

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/the-temple-of-janus.mp3]

‘cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,
     hic ubi iuncta foris templa duobus habes?’
ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,
     protinus Oebalii rettulit arma Tati,
utque levis custos, armillis capta, Sabinos
     ad summae tacitos duxerit arcis iter.
‘inde, velut nunc est, per quem descenditis’, inquit
     ‘arduus in valles per fora clivus erat.
et iam contigerat portam, Saturnia cuius
     dempserat oppositas invidiosa seras;
cum tanto veritus committere numine pugnam,
     ipse meae movi callidus artis opus,
oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,
     sumque repentinas eiaculatus aquas.
ante tamen madidis subieci sulpura venis,
     clauderet ut Tatio fervidus umor iter.
cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
     quae fuerat, tuto reddita forma loco est;
ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:
     haec adolet flammis cum strue farra suis.’



Leave a Reply