Friday, January 15th, 2010...11:41 amfrancese

To a Glutton (Francesco Filelfo, Odes 1.9)

Jump to Comments

Filelfo Odes 1.9

Si te trux adeo podagra torquet,

nec cessat laterum dolor, podarge,

affligitque premens nec exeundi

urinae reperit viam profusus

imber, pone modum gulae voraci   5

et dirae veneri. Quibus per omnis

quando luxurias ruis protervus,

morbum non pateris subactus unum.

Membris te cruciat doloris haerens

aestus. Quo penitus furis procellis   10

excitus rabidis per omne mentis

excussae facinus, trahit volentem

hanc corpus, ratio quod ipsa nullis

fraenis compositum suprema rexit.

Hinc fervet vitiis furens et atrae    15

pestis flammigerum recludit aestum.

Hinc humana simul deumque iura

contemnit penitus nefas omne

praeceps flagitiisque prona cunctis.

Quod si sustuleris nimis, podarge,   20

quod praestas veneri gulaeque turgens,

nec torquebere corporis dolore,

nec tot nequitiis comes protervus

accedes populo levis susurrus.

Text: Francesco Filelfo, Odes, ed. and trans. Diana Robin in the I Tatti Renaissance Library (Cambridge, MA: Harvard University Press, 2009)



1 Comment

  •   William Barton
    August 12th, 2010 at 4:12 pm

    Hi there,

    Just a note to say I really enjoyed this podcast, it was very interesting to hear what a neo-latin poet did with the hendecasyllable.
    I have just discovered your podcast via itunes and I am working my way through the back catalogue. Thanks very much for making this material available!

Leave a Reply