Wednesday, June 23rd, 2010...11:28 amfrancese

The Art of Love (Ovid, Ars Amatoria 1.1-24)

Jump to Comments

Hi everybody! Sorry for the extended hiatus. The summer should bring time for more frequent updates. Hope you enjoy this bit of Ovid. The translation here is my own.

Ov. Ars Amatoria 1.1-24

Siquis in hoc artem populo non novit amandi,

Hoc legat et lecto carmine doctus amet.

Arte citae veloque rates remoque moventur,

Arte leves currus: arte regendus amor.

Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis,               5

Tiphys in Haemonia puppe magister erat:

Me Venus artificem tenero praefecit Amori;

Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.

Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet:

Sed puer est, aetas mollis et apta regi.               10

Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem,

Atque animos placida contudit arte feros.

Qui totiens socios, totiens exterruit hostes,

Creditur annosum pertimuisse senem.

Quas Hector sensurus erat, poscente magistro               15

Verberibus iussas praebuit ille manus.

Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris:

Saevus uterque puer, natus uterque dea.

Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro,

Frenaque magnanimi dente teruntur equi;               20

Et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu

Pectora, iactatas excutiatque faces.

Quo me fixit Amor, quo me violentius ussit,

Hoc melior facti vulneris ultor ero:



Leave a Reply