Thursday, September 22nd, 2011...10:29 amChris Francese

Not Going Back There (Phaedrus, Fables 1.18)

Jump to Comments

Phaedrus Fables 1.18

Nemo libenter recolit qui laesit locum.
Instante partu mulier actis mensibus
humi iacebat flebilis gemitus ciens.
Vir est hortatus, corpus lecto reciperet,
onus naturae melius quo deponeret.
“Minime”, inquit, “illo posse confido loco
malum finiri, quo conceptum est initio.”

Phaedrus, Fables 1.18. Text: Giannina Solimano, ed. Fedro: Favole (n.p.: Garzanti, 1996)

Francesco Furini (1600-1646), Rachel Giving Birth to Joseph



2 Comments

Leave a Reply