Sunday, August 2nd, 2020...9:58 amChris Francese

Seneca Hecules Furens 1-29

Jump to Comments
Bare chested man bloody holding limp body of young woman

“Hercules Furens,” adapted, directed, and choreographed by John Farmanesh-Bocca. The Miles Memorial Playhouse, 2013. Photo by Anthony Roldan

Soror Tonantis – hōc enim sōlum mihi

nōmen relictum est – semper aliēnum Iovem

ac templa summī vidua dēseruī aetheris,

locumque caelō pulsa paelicibus dedī;

tellūs colenda est, paelicēs caelum tenent.                 5

hinc Arctos altā parte glaciālis polī

sublīme classēs sīdus Argolicās agit;

hinc, quā recentī vēre laxātur diēs,

Tyriae per undās vector Eurōpae nitet;

illinc timendum ratibus ac pontō gregem                   10

passim vagantēs exserunt Atlantidēs.

ferrō mināx hinc terret Ōrīōn deōs

suāsque Persēus aureus stēllās habet;

hinc clāra geminī signa Tyndaridae micant

quibusque nātīs mōbilis tellūs stetit.                           15

nec ipse tantum Bacchus aut Bacchī parēns

adiēre superōs: nē qua pars probrō vacet,

mundus puellae serta Cnōsiacae gerit.

Sed sēro querimur; ūna mē dīra ac fera

Thēbāna tellūs mātribus sparsa impiīs                        20

quotiēns novercam fēcit! ēscendat licet

meumque uictrīx teneat Alcmēnē locum,

pariterque nātus astra prōmissa occupet,

in cuius ortūs mundus impendit diem

tardusque Eōō Phoebus effulsit marī                          25

retinēre mersum iussus Ōceanō iubar,

nōn sīc abībunt odia; vīvācēs aget

violentus īrās animus, et saevus dolor

aeterna bella pāce sublātā geret.

Play


Leave a Reply