Sunday, August 2nd, 2020

Seneca Hecules Furens 1-29

Soror Tonantis – hōc enim sōlum mihi nōmen relictum est – semper aliēnum Iovem ac templa summī vidua dēseruī aetheris, locumque caelō pulsa paelicibus dedī; tellūs colenda est, paelicēs caelum tenent.                 5 hinc Arctos altā parte glaciālis polī sublīme classēs sīdus Argolicās agit; hinc, quā recentī vēre laxātur diēs, Tyriae per undās vector Eurōpae nitet; […]