Sunday, June 14th, 2020...3:41 pmChris Francese
Phyllis to Demophoon, part 1: Ovid, Heroides 2.1-48
Hospita, Dēmophoōn, tua tē Rhodopēia Phyllis
ultrā prōmissum tempus abesse queror.
cornua cum lūnae plēnō semel orbe coīssent,
lītoribus nostrīs ancora pacta tua est—
lūna quater latuit, tōtō quater orbe recrēvit; 5
nec vehit Actaeās Sīthonis unda ratēs.
tempora sī numerēs—bene quae numerāmus amantēs—
nōn venit ante suam nostra querēla diem.
Spēs quoque lenta fuit; tardē, quae crēdita laedunt,
crēdimus. invītā nunc es amante nocēns. 10
saepe fuī mendax prō tē mihi, saepe putāvī
alba procellōsōs vēla referre Notōs.
Thēsea dēvōvī, quia tē dīmittere nōllet;
nec tenuit cursūs forsitan ille tuōs.
interdum timuī, nē, dum vada tendis ad Hebrī, 15
mersa foret cānā naufraga puppis aquā.
saepe deōs supplex, ut tū, scelerāte, valērēs,
cum prece tūricremīs sum venerāta sacrīs;
saepe, vidēns ventōs caelō pelagōque faventēs,[1]
ipsa mihi dīxī: ‘sī valet ille, venit.’ 20
dēnique fīdus amor, quidquid properantibus obstat,
fīnxit, et ad causās ingeniōsa fuī.
at tū lentus abes; nec tē iūrāta redūcunt
nūmina, nec nostrō mōtus amōre redis.
Dēmophoōn, ventīs et verba et vēla dedistī; 25
vēla queror reditū, verba carēre fide.
Dīc mihi, quid fēcī, nisi nōn sapienter amāvī?
crīmine tē potuī dēmeruisse meō.
ūnum in mē scelus est, quod tē, scelerāte, recēpī;
sed scelus hoc meritī pondus et īnstar habet. 30
iūra fidēsque ubi nunc, commissaque dextera dextrae,
quīque erat in falsō plūrimus ōre deus?
prōmissus sociōs ubi nunc Hymenaeus in annōs,
quī mihi coniugiī spōnsor et obses erat?
per mare, quod tōtum ventīs agitātur et undīs, 35
per quod nempe ierās, per quod itūrus erās,
perque tuum mihi iūrāstī—nisi fictus et ille est—
concita quī ventīs aequora mulcet, avum,
per Venerem nimiumque mihi facientia tēla—
altera tēla arcus, altera tēla facēs— 40
Iūnōnemque, torīs quae praesidet alma marītīs,
et per taediferae mystica sacra deae.
sī dē tot laesīs sua nūmina quisque deōrum
vindicet, in poenās nōn satis ūnus eris.
Āh, lacerās etiam puppēs furiōsa refēcī— 45
ut, quā dēsererer, firma carīna foret!—
rēmigiumque dedī, quod mē fugitūrus habērēs.
heu! patior tēlīs vulnera facta meīs!
[1] 18-19 habent ς, om. PEG ω.
Podcast: Play in new window | Download
Subscribe: Apple Podcasts | RSS
Leave a Reply