Saturday, June 27th, 2020...9:29 amChris Francese

Briseis to Achilles part 1 (Ovid, Heroides 3.1-66)

Jump to Comments

There are still a couple of days left to sign up to join me and Chun Liu of Peking University for an online workshop reading Ovid’s Heroides, July 15-20, 2020: http://blogs.dickinson.edu/dcc/2020/05/03/2020-ovid-heroides-online-workshop-announcement/ Deadline to register is July 1, 2020.

Quam legis, ā raptā Brīsēide littera vēnit,

vix bene barbaricā Graeca notāta manū.

quāscumque adspiciēs, lacrimae fēcēre litūrās;

sed tamen et lacrimae pondera vōcis habent.

Sī mihi pauca querī dē tē dominōque virōque                  5

fās est, dē dominō pauca virōque querar.

nōn, ego poscentī quod sum cito trādita rēgī,

culpa tua est—quamvīs haec quoque culpa tua est;

nam simul Eurybatēs mē Talthybiusque vocārunt,

Eurybatī data sum Talthybiōque comes.                           10

alter in alterius iactantēs lūmina vultum

quaerēbant tacitī, noster ubi esset amor.

differrī potuī; poenae mora grāta fuisset.

ei mihi! discēdēns ōscula nūlla dedī;

at lacrimās sine fīne dedī rūpīque capillōs—                     15

īnfēlīx iterum sum mihi vīsa cāpī!

Saepe ego dēceptō voluī cūstōde revertī,

sed, mē quī timidam prēnderet, hostis erat.

sī prōgressa forem, caperer nē, nocte, timēbam,

quamlibet ad Priamī mūnus itūra nurum.                         20

Sed data sim, quia danda fuī—tot noctibus absum

nec repetor; cessās, īraque lenta tua est.

ipse Menoetiadēs tum, cum trādēbar, in aurem

‘quid flēs? hīc parvō tempore,’ dīxit, ‘eris.’

Nec repetīsse parum; pugnās nē reddar, Achille!             25

ī nunc et cupidī nōmen amantis habē!

vēnērunt ad tē Telamōne et Amyntore natī—

ille gradū propior sanguinis, ille comes—

Lāertāque satus, per quōs comitāta redīrem

(auxērunt blandās grandia dōna precēs)                          30

vīgintī fulvōs operōsō ex āere lebētās,

et tripodas septem pondere et arte parēs;

addita sunt illīs aurī bis quīnque talenta,

bis sex adsuētī vincere semper equī,

quodque supervacuum est, fōrmā praestante puellae   35

Lesbides, ēversā corpora capta domō,

cumque tot hīs—sed nōn opus est tibi coniuge—coniūnx

ex Agamemnoniīs ūna puella tribus.

sī tibi ab Atrīdē pretiō redimenda fuissem,

quae dare dēbuerās, accipere illa negās!                           40

quā meruī culpā fierī tibi vīlis, Achille?

quō levis ā nōbīs tam cito fugit amor?

An miserōs trīstis fortūna tenāciter urget,

nec venit inceptīs mollior hōra malīs?

dīruta Mārte tuō Lyrnēsia moenia vīdī—                            45

et fueram patriae pars ego magna meae;

vīdī cōnsortēs pariter generisque necisque

trēs cecidisse, quibus, quae mihi, māter erat;

vīdī, quantus erat, fūsum tellūre cruenta

pectora iactantem sanguinolenta virum.                          50

tot tamen āmissīs tē conpēnsāvimus ūnum;

tū dominus, tū vir, tū mihi frāter erās.

tū mihi, iūrātus per nūmina mātris aquōsae,

ūtile dīcēbās ipse fuisse capī—

scīlicet ut, quamvīs veniam dōtāta, repellās                       55

et mēcum fugiās quae tibi dantur opēs!

quīn etiam fāma est, cum crāstina fulserit Ēos,

tē dare nūbiferīs lintea velle Notīs.

Quod scelus ut pavidās miserae mihi contigit aurēs,

sanguinis atque animī pectus ināne fuit.                           60

ībis et—ō miseram!—cui mē, violente, relinquis?

quis mihi dēsertae mīte levāmen erit?

dēvorer ante, precor, subitō tellūris hiātū

aut rutilō missī fulminis igne cremer,

quam sine mē Pthīīs canēscant aequora rēmīs,                65

et videam puppēs īre relicta tuās!

Play


Leave a Reply