Wednesday, August 15th, 2007...5:03 pmfrancese
Apollo the Doctor (Quintus Serenus, Liber Medicinalis pref., 318-328)
Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen
inuentumque tuum prompto comitare fauore.
tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas
nosti et in caelum manes reuocare sepultos,
qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum,
qui quondam placida tectus sub pelle draconis
Tarpeias arces atque inclita templa petisti
depellens taetros praesenti numine morbos:
huc ades et quicquid cupido mihi saepe locutus
firmasti, cunctum teneris expone papyris.
at male digestis si crapula saeuiet escis,
ex pipere et calida florem de rore marino
ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum,
quae coctis iunges epulis ac rapta uorabis.
aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti.
uentriculus mergi tactus sale theriacusque
tosto pane super, piperis quoque puluere multo
miscetur: capies diuinum munus in istis.
proderit hoc stomacho, uictas et concoquet escas:
grana peregrini piperis diffindito quinque,
nicolao molli quae mane inserta capesses.
Podcast: Play in new window | Download
Subscribe: Apple Podcasts | RSS
Leave a Reply