Tuesday, May 22nd, 2007...11:09 amfrancese

Panic (Statius, Thebaid 7.108-131)

Jump to Comments

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/statius-thebaid-7108-131.mp3] 

inde unum dira comitum de plebe Pavorem
quadripedes anteire iubet: non alter anhelos
insinuare metus animumque avertere ueris                110
aptior; innumerae monstro vocesque manusque
et facies quamcumque velit; bonus omnia credi
auctor et horrificis lymphare incursibus urbes.
si geminos soles ruituraque suadeat astra,
aut nutare solum aut veteres descendere silvas,                115
a! miseri vidisse putant. tunc acre novabat
ingenium: falso Nemeaeum puluere campum
erigit; attoniti tenebrosam a vertice nubem
respexere duces; falso clamore tumultum
auget, et arma virum pulsusque imitatur equorum,                120
terribilemque vagas ululatum spargit in auras.
exiluere animi, dubiumque in murmure vulgus
pendet: ‘ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde
pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro
miles? ita est: ueniunt. tanta autem audacia Thebis?                125
an dubitent, age, dum inferias et busta colamus?’
haec Pavor attonitis; uariosque per agmina vultus
induitur: nunc Pisaeis e milibus unus,
nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos
adiurat turmasque metu consternat inani.                130
nil falsum trepidis.



5 Comments

Leave a Reply