Monday, May 18th, 2009...10:38 amfrancese
Jesus in the Temple (Vida, Christiad 1.551-569)
Dum vero affatur genitorem divus ad aram, 551
mirantes socii templum per singula lustrant,
suspectu molem vasto artificumque laborem:
Cautibus excisas centum, centum aere columnas,
omnes e solido, omnes altis montibus aequas, 555
tignaque et aeterna ex cedro laquearia, ahenoque
aeratas porro stridentes cardine portas,
sectilibusque minutatim sola levia saxis.
Tum puro ex auro postes mensasque metallo
e simili et fixos alta ad donaria currus 560
distinctos ebeno et candenti elephanto.
Quae dum cuncta legunt, perfectis ordine votis
improvisus adest tacitusque supervenit heros,
atque ait: ‘Haec moles, adeo haec immania templa,
protinus ut vento radicitus eruta pinus, 565
versa repente dabunt labem ingentemque ruinam,
et tibi digna tuis, Solyma, instant praemia factis,
quae vates ad te missos divinitus ausa es
tot ferro petere aut duris detrudere saxis.’ 569
Text: Marco Girolamo Vida, Christiad, trans. James Gardner (Cambridge: Harvard University Press, 2009).
Podcast: Play in new window | Download
Subscribe: Apple Podcasts | RSS
Leave a Reply