May 18th, 2009 by francese

Jesus in the Temple (Vida, Christiad 1.551-569)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/jesus-in-the-temple.mp3]

Dum vero affatur genitorem divus ad aram,    551

mirantes socii templum per singula lustrant,

suspectu molem vasto artificumque laborem:

Cautibus excisas centum, centum aere columnas,

omnes e solido, omnes altis montibus aequas, 555

tignaque et aeterna ex cedro laquearia, ahenoque

aeratas porro stridentes cardine portas,

sectilibusque minutatim sola levia saxis.

Tum puro ex auro postes mensasque metallo

e simili et fixos alta ad donaria currus    560

distinctos ebeno et candenti elephanto.

Quae dum cuncta legunt, perfectis ordine votis

improvisus adest tacitusque supervenit heros,

atque ait: ‘Haec moles, adeo haec immania templa,

protinus ut vento radicitus eruta pinus,     565

versa repente dabunt labem ingentemque ruinam,

et tibi digna tuis, Solyma, instant praemia factis,

quae vates ad te missos divinitus ausa es

tot ferro petere aut duris detrudere saxis.’  569

Text: Marco Girolamo Vida, Christiad, trans. James Gardner (Cambridge: Harvard University Press, 2009).

Play

February 17th, 2009 by francese

The Creation of Mankind (Ovid, Metamorphoses 1.77-88)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/ovid-met-177-88.mp3]

Sanctius his animal mentisque capacius altae
deerat adhuc et quod dominari in cetera posset:
natus homo est, sive hunc divino semine fecit
ille opifex rerum, mundi melioris origo,
sive recens tellus seductaque nuper ab alto
aethere cognati retinebat semina caeli.
quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,
finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,
pronaque cum spectent animalia cetera terram,
os homini sublime dedit caelumque videre
iussit et erectos ad sidera tollere vultus:
sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
induit ignotas hominum conversa figuras.

Play

January 8th, 2009 by francese

Figures on the floor (Ausonius, Moselle 48-62)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/ausonius-moselle.mp3] Moselle pic

I nunc et Phrygiis sola leuia consere crustis
Tendens marmoreum laqueata per atria campum;
ast ego despectis, quae census opesque dederunt,         50
Naturae mirabor opus, non cura nepotum
Laetaque iacturis ubi luxuriatur egestas.
Hic solidae sternunt umentia litora harenae,
Nec retinent memores uestigia pressa figuras.
Spectaris uitreo per leuia terga profundo,                            55
Secreti nihil amnis habens: utque almus aperto
Panditur intuitu liquidis obtutibus aer
Nec placidi prohibent oculos per inania uenti,
Sic demersa procul durante per intima uisu
Cernimus arcanique patet penetrale profundi,                   60
Cum uada lene meant liquidarum et lapsus aquarum
Prodit caerulea dispersas luce figuras:

Play

December 21st, 2008 by francese

A look at snow (Horace, Odes 1.9)

Thanks to Wells Hansen of Milton Academy for this guest spot![audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/a-look-at-snow.mp3]

Vides ut alta stet nive candidumSoracte
Soracte, nec iam sustineant onus
  silvae laborantes, geluque
    flumina constiterint acuto?

dissolue frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
  deprome quadrimum Sabina,
    o Thaliarche, merum diota.

permitte divis cetera, qui simul
stravere ventos aequore fervido
  deproeliantis, nec cupressi
    nec veteres agitantur orni.

quid sit futurum cras fuge quaerere, et
quem Fors dierum cumque dabit lucro
  appone, nec dulcis amores
    sperne puer neque tu choreas,

donec virenti canities abest
morosa. nunc et Campus et areae
  lenesque sub noctem susurri
    composita repetantur hora,

nunc et latentis proditor intimo
gratus puellae risus ab angulo
  pignusque dereptum lacertis
    aut digito male pertinaci.

Play

December 8th, 2008 by francese

A view from the Palatine (Claudian, Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti 39-52)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/the-view-from-the-palatine.mp3] palatine02.JPG

Non alium certe decuit rectoribus orbis
esse larem, nulloque magis se colle potestas
aestimat et summi sentit fastigia iuris;
attollens apicem subiectis regia rostris
tot circum delubra videt tantisque deorum
cingitur excubiis! iuvat infra tecta Tonantis
cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas
caelatasque fores mediisque volantia signa
nubibus et densum stipantibus aethera templis
aeraque vestitis numerosa puppe columnis
consita subnixasque iugis inmanibus aedes,
naturam cumulante manu, spoliisque micantes
innumeros arcus. acies stupet igne metalli
et circumfuso trepidans obtunditur auro.

Play

November 13th, 2008 by francese

The Temple of Janus (Ovid, Fasti 1.257-276)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/the-temple-of-janus.mp3]

‘cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,
     hic ubi iuncta foris templa duobus habes?’
ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,
     protinus Oebalii rettulit arma Tati,
utque levis custos, armillis capta, Sabinos
     ad summae tacitos duxerit arcis iter.
‘inde, velut nunc est, per quem descenditis’, inquit
     ‘arduus in valles per fora clivus erat.
et iam contigerat portam, Saturnia cuius
     dempserat oppositas invidiosa seras;
cum tanto veritus committere numine pugnam,
     ipse meae movi callidus artis opus,
oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,
     sumque repentinas eiaculatus aquas.
ante tamen madidis subieci sulpura venis,
     clauderet ut Tatio fervidus umor iter.
cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
     quae fuerat, tuto reddita forma loco est;
ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:
     haec adolet flammis cum strue farra suis.’

Play

November 6th, 2008 by francese

Dining well (Catullus 13)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/catullus13.mp3]

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me

paucis, si tibi di fauent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam

cenam, non sine candida puella

et uino et sale et omnibus cachinnis.

haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,

cenabis bene; nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.

sed contra accipies meros amores

seu quid suauius elegantiusue est:

nam unguentum dabo, quod meae puellae

donarunt Veneres Cupidinesque,

quod tu cum olfacies, deos rogabis,

totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

Play

September 7th, 2008 by francese

The Death of Bitias (Vergil, Aeneid 9.703-716)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/the-death-of-bitias.mp3]
tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,
non iaculo (neque enim iaculo uitam ille dedisset),
sed magnum stridens contorta phalarica uenit
fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga
nec duplici squama lorica fidelis et auro
sustinuit; conlapsa ruunt immania membra,
dat tellus gemitum et clipeum super intonat ingens.
talis in Euboico Baiarum litore quondam
saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
constructam ponto iaciunt, sic illa ruinam
prona trahit penitusque uadis inlisa recumbit;
miscent se maria et nigrae attolluntur harenae,
tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile
Inarime Iouis imperiis imposta Typhoeo.

Play

August 23rd, 2008 by francese

Ferulae: The Rods of the Schoolmasters (Martial, Epigrams 14.80)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/ferulae-speak.mp3]

Ferulae:
Invisae nimium pueris grataeque magistris

     clara Prometheo munere ligna sumus.

Play

July 24th, 2008 by francese

Constantine Squared: Optatianus 2 (ed. Mueller)

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/optatianus-21.mp3]

Sancte tui vatis Caesar miserere serenus!
Auguste omnipotens, almo mortalia cuncta
Numine laetificans, nobis ad gaudia nomen,
Constantine, tuum fecundi carminis ex hoc
Te duce det Musas. nam tristis cura recusat
Egregios actus. iam sedent crimina Parcae.
Tunc melius dominum te vox secura sonabit,
Virtutum rector! potuit vix pangere versu
Ista modo, et maesto sic saltim dicere vati
Vix mihi Calliope pavitanti conscia nutu
Adnuit, ausa precem vatisque edicere fata
Tristia, signato partes ut limite claudat
Iure pari carmen, mediis ut consona in omni
Sit nota prima sui et sit pars extima talis,
Ceu media e primis, occurrens aptius istic;
Ac laterum fines et pars, quae dividit orsa
E medio, caput esse queat versuque referre.
Sancte tui vatis Caesar miserere serenus!
Alme, salus orbis, Romae decus, inclyte fama,
Re melior, pietate parens, ad Martia victor,
mitior ad veniam, permulcens aspera legum
Iustitia, aeternae vires et gloria saecli,
Spes data plena bonis et felix copia rebus,
Eximium columen veterum virtute fideque,
Romae magne parens, armis civilibus ultor,
Et summi laus grata dei, mens clara, superne
Rebus missa salus, per te pax, optime ductor,
Et bellis secura quies, sancta omnia per te.
Solis iura suis fidissima dextra maritis
Et sociale iugum praebet, consortia vitae.
Respice me falso de crimine, maxime rector,
Exulis afflictum poena; nam cetera causae
Nunc obiecta mihi venia, venerabile numen,
Vince pia et solito superans fatalia nutu
Sancte tui vatis Caesar miserere serenus!

Subscribe with

Play

« Previous PageNext Page »